|
Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui justi, Enoch et
Seth (hos enim potissimum Faustus commemorat), et si qui alii, non
solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint
fratri sine causa, aut dixerint fratri, Fatue. Si enim non
dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quod si et talia docuerunt,
quaero quemadmodum vel eorum justitiam doctrinamque Christus
adimpleverit, addendo, Ego autem dico vobis, si quis irascitur
fratri suo; aut si quis dicit, Racha; aut si quis dicit, Fatue;
reus erit vel judicii, vel consilii, vel gehennae ignis (Matth.
V, 22): quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo
vivendum monebant? An ignorabant illi justi frenandam esse
iracundiam, nec petulanti convicio fratrem lacessendum; aut noverant
quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant
gehennae: quomodo igitur justi? Profecto enim nec imperitam rerum ad
suum officium pertinentium, nec intemperantem audes dicere eorum fuisse
justitiam, in tantum ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam
legem, secundum quam vivebant antiqui justi, haec addendo Christus
impleret, cum eorum quoque justitia sine istis esse non posset? An
dicturus es quod praeceps iracundia, et lingua improba, ex quo venit
Christus, coepit ad iniquitatem pertinere; antea vero non erat
iniquum vel corde vel ore ista committere? Sicut in quibusdam rebus
pro temporum proprietatibus institutis, invenimus nunc aliquid non
licere, quod ante licuerit; vel quod ante non licuerit, nunc licere.
Non usque adeo desipis, ut hoc dicas: sed etiam si dicas,
respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non
adimplere venerit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae
non fuit; si dicere fratri, Fatue, cum apud antiquos justos non
fuisset injustum, nunc ita injustum esse Christus voluit, ut quisquis
hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti cuinam legi
haec aliquando defuerunt quibus nunc additis, eam Christus impleret.
|
|