|
An forte lex non moechandi apud illos justos antiquos semiplena erat,
donec a Domino adimpleretur, addente, ne quis ad concupiscendum
videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam:
|
“Audistis
dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis
quidem.”
|
|
Adimpletio est, inquis. Explica plane ipsa verba
evangelica, noli tuis extenuare quod dictum est, et vide quid de illis
antiquissimis justis senseris. Audistis, inquit, quia dictum est,
Non moechaberis: ego autem dico vobis, si quis viderit mulierem ad
concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Exod. XX,
14 et Matth. V, 27, 28). Itane vero illi justi, Seth vel
Enoch, vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus
suis; et, aut non erat cor eorum templum Dei, aut moechabantur in
templo Dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem
illorum, quae apud illos jam tunc plena erat, modo veniens Christus
implevit?
|
|