|
De non jurando autem (Exod. XX, 7 et Matth. V,
33-37), quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse
dixisti, non possum affirmare antiquos justos non jurasse: nam et
Paulum apostolum jurasse invenimus (Rom. I, 9; Philipp. I,
8 et II Cor. I, 23). De vestro autem ore non tollitur crebra
juratio, cum juretis per lumen, quod amatis cum muscis; neque enim
lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), nostis
aliqua ex parte cogitare: et per dominum vestrum Manichaeum, qui
Manes lingua patria vocabatur; sed vos ut apud Graecos nomen insaniae
vitaretis, velut declinato et prolongato nomine, quasi fusionem
addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum
exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua
tanquam manna fundere videretur; quia Graece fundi KEEIN
dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis
somniaretis insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis
unam litteram, ut agnosceretur manna; sed addidistis in posteriore
duas syllabas, non appellantes Mannichaeum, sed Manichaeum; ut
nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam
fundere sonaret. Saepissime juratis et per Paracletum, non sane
illum quem Christus discipulis promisit et misit (Joan. XIV,
16, 26; XVI, 7, et Act. II, 2-4): sed per eum
ipsum, ut latine nomen ejus interpreter, insanifusorem . Cum ergo
jurare nunquam desinatis, vellem scire quomodo intelligatis hanc quoque
Legis partem, quam vultis antiquissimam intelligi, quod vobis
Dominus adimpleverit, et magis propter jurationes Apostoli. Nam
vestra quae auctoritas est, vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam
homini? Unde puto jam clarere, quam sit aliter accipiendum quod ait
Christus, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Non his
videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum
antiquarum sententiarum, vel ad conversationem, non ad impletionem.
|
|