|
Quia enim non intelligebant homicidium, nisi peremptionem corporis
humani, per quam vita privaretur; aperuit Dominus omnem iniquum motum
ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Joannes
dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III,
XV). Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam
commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magister etiam talem
concupiscentiam nihil esse aliud. Item quia pejerare grave peccatum
est; non jurare autem, sicut verum jurare, nullum peccatum est; sed
longius remotus est a falsum jurando, qui nec jurare consuevit, quam
qui verum jurare proclivis est: maluit nos Dominus et non jurantes non
recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio. Itaque et
Apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, nunquam juravit, ne
jurandi consuetudine aliquando vel nescius in perjurium laberetur. In
scriptis autem, ubi est consideratio major atque propensior, pluribus
locis jurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum jurando
peccari, sed potius intelligeret, humanae fragilitatis corda non
jurando tutius a perjurio conservari. Quibus perspectis, invenimus
nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult
ad Moysen pertinere.
|
|