|
Jam vero illud quod antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem
pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus, Ego autem dico
vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam
dextram, praebe illi et alteram (Exod. XXI, 24, et Matth.
V, 39), et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad
reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos
refrenandos, ita praeceptum est . Quis enim tantumdem facile
contentus est reponere vindictae , quantum accepit injuriae? Nonne
videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque
invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non
aut judicia eoncitat in damnationem ejus qui percusserit; aut, si ipse
repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto,
pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc
injustae ultioni, lex justum modum figens, poenam talionis instituit,
hoc est, ut qualem quisque intulit injuriam, tale supplicium pendat.
Proinde, Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes
furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne
id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus . Est enim quaedam
justa vindicta, justeque debetur ei qui fuerit passus injuriam: unde
utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo jure largimur. Unde
etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere
monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur (Matth. VI,
12). Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen
inique repetitur: sed sicut in jurando, etiam qui verum jurat,
propinquat perjurio, unde longe abest qui omnino non jurat; et quamvis
non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato est qui non
jurat; unde admonitio non jurandi, conservatio est a peccato
perjurii: ita cum peccet qui per immoderationem injuste vult
vindicari, non peccet autem qui modum adhibens juste vult vindicari;
remotior est a peccato injustae vindictae qui non vult omnino
vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui
exigit debitum: sed tutior longe est a peccato injusti exactoris, qui
omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere
debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista
ponere, Dictum est antiquis, Non injuste vindicabis; ego autem
dico, ne vindicetis quidem; adimpletio est: sicut de jurando Faustus
ait, Dictum est,
|
“Non pejerabis; ego autem dico, ne juretis
quidem;”
|
|
aeque adimpletio est. Poteram ergo et ego ita dicere, si
mihi per haec adjecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum
videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne injuste se
quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non
vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam pejerando
peccaret, conservari tutius si non juraret. Nam si contrarium est,
Oculum pro oculo; et, Qui te percusserit in maxillam, praebe illi
et alteram: cur non sit contrarium, Reddes Domino jusjurandum tuum;
et, Noli jurare omnino (Exod. XX, 7, et Matth. V,
33-37)? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem
Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si, Verum
jura, adimpletur dicendo, Ne jures: cur non et, Juste vindica,
adimpletur dicendo, Ne vindices? Sic et ego in utroque
conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum juratur, vel
injuste vindicatur: quanquam hoc de donanda omnino vindicta valeat
etiam ad illud, ut dimittendo hujusmodi debita, etiam nobis dimitti
mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret
non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam
rapit, jam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod
sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum
relaxaret.
|
|