|
Nam et illud de uxore non dimittenda quod Dominus praecepit; cum
antiquis dictum sit, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi
libellum repudii (Deut. XXIV, 1, et Matth. V, 31,
32); si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium.
Exposuit enim Dominus quid Lex voluerit: cum passim dimittenti
uxorem jusserit libellum repudii dare. Neque enim ait, Qui
voluerit, dimittat uxorem suam; cui esset contrarium non dimittere:
sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram,
ut in discidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus
absisteret, et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret: praesertim
quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli
fas erat, nisi Scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur
sapientiam, et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non
tantum profiterentur sapientiam, verum etiam sectarentur. Ad hos
igitur, quos oporteret esse prudentes Legis interpretes et justos
discidii dissuasores, Lex mittere voluit eum, quem jussit libellum
repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi
libellus, nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate
venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent, atque inter
ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concridamque concordiamque
suaderent. Quod si tantum intercederet odiu, ut exstingui emendarique
non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non
dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam conjugio charitatem nulla
prudentium persuasione revocaretur. Si enim non diligitur uxor,
dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est.
Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo
imponi potest. Hoc facere Scriba debebat justus et sapiens, qualem
in illa professione esse oportebat: ad quem ut veniretur, discordi
marito libellus conscribendus praeceptus est: quem vir bonus prudensque
non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium
concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega
vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad
matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse
censetis? Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud
debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo
modo enim putatis partem dei vestri, gentis tenebrarum praelio devictam
et subactam, etiam carneis compedibus colligari.
|
|