|
Sed ut potius quod nunc agitur explicem: si Christus, ubi quibusdam
antiquis sententiis propositis adjunxit, Ego autem dico vobis, neque
primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit, neque illam
quae per Moysen data est quasi contrariorum oppositione destruxit; sed
potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut
quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem
requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius
conservandum quod illa voluisset: vides quam sit aliter intelligendum,
quod ait, non se venisse Legem solvere, sed adimplere; scilicet ut
non quasi semiplena istis verbis integraretur, sed ut quod littera
jubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia
propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non
adjectione verborum. Fides enim, sicut Apostolus ait, per
dilectionem operatur (Galat. v, 6). Unde item dicit; Qui enim
diligit alterum, Legem implevit (Rom. XIII, 8). Istam
charitatem quia veniens Christus, per Spiritum sanctum quem promissum
misit, in manifestatione donavit, qua sola charitate justitia Legis
posset impleri, propterea dixit: Non veni solvere Legem, sed
adimplere. Hoc est Novum Testamentum, quo huic dilectioni
haereditas regni coelorum promittitur, quod in figuris Veteris
Testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde idem dicit:
Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII,
34).
|
|