|
Itaque vel omnia, vel pene omnia, quae monuit seu pracepit, ubi
adjungebat, Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illi veteribus
Libris. Ibi contra iram dictum est, Turbatus est prae ira oclus
meus (Psal. VI, 8); et, Melior est qui vincit iram, quam qui
capit civitatem (Prov. XVI, 32). Ibi contra verbum durum,
Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa
(Eccli. XXVIII, 21). Ibi contra moechiam cordis, Ne
concupiscas uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Non enim iat,
Ne adulteres; sed; Ne concupiscas. Unde Apostolus hoc ex Lege
commemorat, dicens, Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex
diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Ibi de patientia
non resistendi laudatur vir praebens percutientise maxillam et saturatus
opprobriis (Thren. III, 30). Ibi de inimoco diligendo
dicitur, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da
illi (Prov. XXV, 21). Hinc enim hoc commemoravit Apostolus
(Rom. XII, 20). Et illud in Psalmo, Cum iis qui oderant
pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7): et alia multa. Quod
autem temperando a vindicta, et diligendo etiam malos, Deum
imitemur, habes ibi de ipso Deo id agente copiosum locum: ibi namque
scriptum est, Multum enim valere tibi soli superat semper, et virtuti
brachii tui quis contra stabit? Quoniam tanquam momentum staterae,
sic ante te est orbis terrarum; et tanquam gutta roris antelucani,
quae descendit in terram: sed misereris omnium, quoniam omnia potes et
dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia
quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti: nec enim odio habens
aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu
voluisses; aut quod a te vocatum no esset, conservaretur? Parcis
autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus
enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos qui exerrant
partibus corripis, et de quibus peccant admonens, alloqueris, ut
relicta malitia credant in te, Domine (Sap. XI, 22; XII,
2). Ad hanc benignam patientiam Dei, qui facit solem suum oriri
super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, nos imitandam
Christus hortatur: ut vindicare nostras injurias negligamus, et
benefaciamus nis qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut Pater
noster coelestis perfectus est (Matth. V, 44-48). Valere
autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis
ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non
fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic
in illis Libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet
vinidictam a Deo, et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque
proximo tuo nocenti te, et nunc deprecanti tibi peccata solventur.
Homo homini reservatiram, et a Domino quaerit medelam carnis? In
homoinem similem sibi non habet misericordiam, et pro peccatis suis
deprecatur Dominum? et ipse dum caro sit, reservat iram, et
repropitiationem petit a Domino? et quis exorabit pro peccatis illius
(Eccli. XXVIII, 1-5)?
|
|