|
Jam vero de uxore non dimittenda, quid aliud, vel quid opportunius ex
illis Libris commemorem, quam id unde Judaeis de hac re
interrogantibus Dominus ipse respondit? Cum enim quaererent utrum
liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis
quia qui fecit ab initio , masculum et feminam facit eos, et dixit,
Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae;
et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Ecce Judaei ex libris
Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum
voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent.
Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Duem
fecisse et conjunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando
damnant , non jam Moyseos libro, sed Christi Evangelio
resistentes. Porro autem si quod ipsi opinantur et praedicant, verum
est, diabolum fecisse atque junxisse masculum et feminam: qua
calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tanquam conjugia
dirimentem per libellum repudii, et laudat Christum tanquam illud
ejusmodi vinculum confirmantem ex praecepto Evangelii; cum utique
secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudere debuerit
separantem quod fecerat et conjunxerat diabolus, et Christum
vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Jam illud qumod
aperit Magister bonus, cur ipse Moyses, ex cujus libro prolata est
de prima conjunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione
violanda castitas conjugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam
cum illi respondissent, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum
repudii, et dimittere? ait illis, Quoniam Moyses ad duritiam cordis
vestri permisit vobis dimittere uxores vestras (Matth. XIX,
4-8). Hoc est quod paulo ante exposuimus (Supra, cap. 26).
Quanta enim duritia erat ,quae nec per libelli interpositionem, ubi
dissuadendi locus justis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti
posset ad recipiendam vel revocandam conjugii charitatem? Ita
Dominus, quid Lex et bonis praeciperet, et duris permitteret,
ejusdem Legis testimonio declaravit; cum et non dimittendam uxorem ex
eadem Scriptura commemorata conjunctione masculi et feminae monuit,
divinamque auctoritatem ejusdem conjunctionis exposuit, et dandum
libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis
ostendit.
|
|