|
Lege ergo tripartita, et tripartitis Prophetis; de quonam eorum
Jesus dixerit, non satis liquet: est tamen conjicere ex
consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret, et sabbata
ac sacrificia et observationes Hebraicas, inque eas aliquid
adimpletionis gratia protulisset; dubium non erat quin de Judaeorum
Lege dixisset et Prophetis, quia eos non solvere venerit, sed
adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset
antiquiora praecepta, id est, Non occides, Non moechaberis, Non
pejerabis; Haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in
promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et caeteros eorum
similos justos, quibus eadem illustres tradiderint Angeli temperandae
in hominibus gratia feritatis: cui non videatur hoc eum de veritatis
dixisse lege et ejus prophetis? Denique etiam adimpletio probatur ejus
circa haec eadem quae promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum
esse antiquis, Non occides; ego autem dico vobis, ne irascamini
quidem: adimpletio est. Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego
autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum
est, Non pejerabis; ego autem dico vobis, ne juretis quidem: aeque
adimpletio est. In his enim et priora roborat, et quod defuit,
adjicit. Ubi vero Judaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem
nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione
contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse, Oculum pro
oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis, qui te percusserit in
maxillam, proebe illi et alteram: hoc jam destructio est. Dictum
est, inquit, Amabis amicum tuum, et oderis inimicum tuum; ego autem
dico vobis, amate inimicos vestros, et pro persecutoribus vestris
orate: aeque destructio est. Dictum est, Qui voluerit uxorem
dimittere, det ei repudium; ego autem dico, quicumque uxorem suam
dimiserit, excepta causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et
is erit moechus, si postea alteram duxerit. (Matth. V.
21-44). Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta,
idcircoque destructa: illa veterum justorum, et ob hoc adimpleta.
Quod si et tibi ita intelligere placet, non ab re erit et illud
dixisse Jesum, quia non venit solvere Legem, sed adimplere. Sin
haec nostra tibi displicet expositio, aliam quaere: tantum ne Jesum
mentitum dicere cogaris; aut te necesse sit Judaeum fieri: ne etiam
nunc Legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.
|
|