|
Quapropter, cum omnia illa excellentia praecetpa Domini, quae
veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in
eisdem quoque Libris inveniantur; unde venit Dominus Legem non
solvere. sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae
reddita veritate adimpletae atque suhblatae sunt, ipsa quoque
praecepta, per quae Lex illa sancta et justa et bona est (Rom.
VII, 12), non per vetustatem litterae jubentis, et delicta
superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem
spiritus adjuvantis, et humilium confessionem salutis gratia
liberantis, implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista
praecepta sublimia nec in illis Libris veteribus desunt; ita illic
finis quo referantur occultus est: quamvis secundum eum viverent
sancti, qui futuram ejus revelationem videbant, et pro temporum
proprietate vel prophetice tegebant, vel prophetice tectum sapienter
intelligebant.
|
|