|
Denique, quod non temere dixerim, nescio utrum quisquam in illis
Libris invenit nomen regni coelorum, quod tam crebro nominat
Dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum
regnetis (Sap. VI, 22). Et ipsa vita aeterna si non illic in
manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Judaeis:
Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere;
ipsae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Quo enim nisi
ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est, Non moriar, sed vivam, et
enarrabo opera Domini (Psal. CXVII, 17); et, Illumina
oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4);
et, Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos
tormentum: et paulo post, Illi autem sunt in pace; et si coram
hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est;
et in paucis vexati, in multis bene disponentur (Sap. III,
1-5): et in alio loco, Justi autem in perpetuum vivent, et apud
Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo
accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini (Id. V,
16, 17)? Haec et alia multa, sive apertissima sive subobscura,
inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum
resurrectione non tacuerunt Prophetae. Unde Pharisaei adversum
Sadducaeos eam non credentes, acerrime confligebant: quod non solum
in Actibus Apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de
adventu veri Paracleti, quem promisit Dominus, convincantur,
evidenter apparet (Act. XXIII, 6-9); verum etiam in
Evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae
septem fratribus singillatim nupserat, cum in ejus connubium alter
alteri morienti succederet, cujusnam eorum in resurrectione uxor esset
futura (Matth. XXII, 23-28). Proinde testimoniis vitae
aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa Scriptura: sed hoc
nomen, id est regnum coelorum, de nullo inde loco mihi occurrit; hoc
enim proprie pertinet ad revelationem Novi Testamenti, quia ea
corpora quae terrena fuerant, mutatione illa quam Paulus apertius
commemorat, in resurrectione fient spiritualia (I Cor. XV,
42-44), ac per hoc coelestia, in quibus possideamus regnum
coelorum. Quod ori ejus etiam nominandum servabatur, quem regem ad
regendos, et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille
apparatus veteris Instrumenti in generationibus, factis, dictis,
sacrificiis, observationibus, festivitatibus, omnibusque eloquiorum
praeconiis, et rebus gestis, et rerum figuris parturiebat esse
venturum: qui plenus gratia et veritate (Joan. I, 14), et ad
praecepta facienda adjuvando per gratiam, et ad promissa implenda
curando per veritatem, venit Legem non solvere, sed adimplere.
|
|