|
Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum objiceret quisquam, quos alii
Symmachianos appellant, quod Jesus dixerit, non se venisse solvere
Legem; aliquantisper haesissem incertus quid ei responderem. Nec
immerito: veniebat enim corpore atque animo simul Lege obsitus ac
Prophetis. Nam hujusmodi, quos aio, et circumcisionem portant, et
observant sabbatum, et porcina ac reliquis abstinent hujusmodi quae
praecepit Lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti
etiam ipsi, ut intelligi datur, hoc ipso capitulo quo et tu, quia
Christus non ad solvendam Legem se venisse dixerit, sed ad
implendam. Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi,
certamen, donec capituli hujus a me molestiam demolirer: tibi vero
nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus, et impudentia
potius lacessenti, ut facilius tentari me putem abs te, quam cogi, ut
credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim
quidquam eorum praeferens , quibus Lex et Prophetae non solvi
videantur, sed adimpleri, me tanquam desidem objurgas ac
praevaricatorem, ex hujus objectione capituli. An et tu jam de
truncatorum inguinum obscoeno illo signaculo gloriaris, tanquam
Judaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis
sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An
denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Judaeorum te
exsaturasse Deum exsultas? Quod si horum fecisti nihil, quid ita
Christum non venisse Legem solvere, sed adimplere contendis?
|
|