|
Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me
similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego
quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pene
ieram in consilium Judaeus fieri. Nec immerito: etenim si Christus
Legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem nunquam in
vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israelita posse
Christianus fieri, qui refertus maxima ex parte Lege ac Prophetis,
ad Christum veniret, replendus eo cujus adhuc videretur esse
capacior; si tamen et ipse priora non solveret: alioquin nec circa eum
adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex Gentibus veniens,
incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem,
quod in me de suis posset adjectionibus adimplere. Quaerens ergo
quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen,
sacrificia, neomenias, baptismata, azymophagias, ciborum
discretiones, potuum, vestimentorum, et alia, quae percurrere longum
est. Arbitratus ergo sum hoc esse; nec aliud quidquam, quod se
Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito:
quid enim Lex sine mandatis? Quid Prophetae sine praefatibus ? Ad
haec invenio etiam amarum illic indictum maledictum adversus eos, qui
non permanserint in omnibus quae scripta sunt in libro Legis illius,
ut faciant ea (Deut. XXVII, 26). Et illinc ergo maledictum
metuens tanquam Dei, et hinc Christum tanquam ejus filium dicentem
audiens quod non venerit eadem solvere, sed adimplere; vide si quid
impedire jam poterat quin factus essem judaeus. Sed huic periculo me
Manichaei veneranda fides eripuit.
|
|