|
Tu tamen quid fiduciae gerens, haec objicias quaero, aut quare contra
me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium.
Si Christi non est Legem solvere et Prophetas, utique nec
Christianorum. Cur ergo eadem vos solvitis? An sensim fatemini vos
non esse Christianos? Quid Legi et Prophetis omnibus sacrosanctum
illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem Deum requievisse
testantur (Gen. II, 2), vos omni opere profanatis, nec poenam
mortis quam adversum violatores ejus statuit, nec maledicti
pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo
signaculo Legi ac Prophetis omnibus honorato, et maxime Abrahae post
opinatam suam fidem, sinus defenditis vestros: praesertim cum et
periturum omnem de plebe sua perhibeat Judaeorum Deus, quicumque non
hac fuerit ignominia praesignatus (Gen. XVII, 9-14)? Cur
et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac Prophetae sub Lege,
nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero
et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut
creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? Cur et
azymorum anniversale jus, et mactationis agninae sacrum, quod in
aeternum servare Lex et Prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur
denique neomenias, et baptismata, et scenopegiam, ac reliqua
hujusmodi Legis atque Prophetarum sacramenta carnalia, parum
devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non
immerito dixerim, quia si vultis ut ratio vobis contemptus istius
constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos, aut tandem
fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis
confessi, tunc et illud consequitur, ut aut falso fateamini scriptum
esse, tanquam idem dixerit, non se venisse solvere Legem, sed
adimplere; aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis,
significasse.
|
|