|
AUGUSTINUS respondit: Quia jam consentis dixisse Christum,
Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere (Matth. V,
17); durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem
venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum,
dicentem, Omnia haec figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6);
item dicentem de Christo, Quia non fuit Etiam et Non, sed Etiam
in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam (II
Cor. I, 19, 20); id est, in illo exhibitae, in illo
adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere
venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria
genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non
inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi
Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas
Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex,
quae per Moysen data, gratia et veritas per Jesum Christum facta est
(Joan. I, 17). Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de
quo Christus ait, De me enim ille scripsit (Id. V, 46).
Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum
(Rom. V, 20): quod ad ejus reprehensionem, nihil
intelligentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia
ipsa est de qua dicitur, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum
sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est
mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi
operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Neque enim Lex
jubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos
multum sibi tribuentes, mandati sancti et justi et boni adjectio reos
etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad
gratiam pertinere per fidem, ut jam non essent Legi subditi per
reatum, sed Legi sociati per justitiam. Idem quippe apostolus
dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur
conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex,
inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu: sed posteaquam venit
fides, jam non sumus sub paedagogo (Galat. III, 23-25).
Quia nos reatus Legis non obligat, jam per gratiam liberatos.
Namque antequam spiritualem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi
mortificabat nos littera, jubens quod non possemus implere. Unde idem
dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor III,
6). Rursus ejusdem apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex,
quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit
Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi
daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Item ipsius
verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis , in quo infirmabatur
per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati,
ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur
in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum
(Rom. VIII, 3, 4). Ecce quod est, Non veni Legem
solvere, sed adimplere. Quia lex enim superbos etiam praevaricationis
reatu devinxit, augendo peccatum, cum jubet quod implere non possunt;
ipsius Legis impletur justitia per gratiam spiritus, in eis qui
discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem
solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in
hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum
est, Non concupisces (Exod. XX, 17); ille per carnis suae
sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc
adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per
illius perfectionem recuperetur , cujus capitis membra effecti sumus.
Unde Joannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis:
et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum
justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1,
2).
|
|