|
Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est
promissionum Dei . Hoc paulo ante ex Apostolo commemoravi,
dicente, Quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam. Idem
rursus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis
propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum (Rom.
XV, 8). Quod ergo in Prophetis, sive aperte, sive per
figuras, vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum
est, qui non venit solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Hoc
autem vos non intelligitis, quia si quaedam facta et celebrationes,
quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis
fierent, nihil significaretur, nisi nondum venisse, quae tum illis
figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut
nondum venit, aut si jam venit, superfluo vel fallaciter
praenuntiatur. Quapropter, unde vobis videtur Christus non implesse
Prophetas, quia non fiunt a Christianis quaedam quae per Prophetas,
ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur
implesse. Usque adeo enim quidquid per hujusmodi figuras prophetabatur
impletum est, ut jam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam
quod ipse Dominus ait, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc.
XVI, 16). Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu
concludebat in eam fidem quae postea revelata est, gratia facta est per
Jesum Christum, per quem superabundavit gratia: ac per hoc impleta
est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram jubentem.
Item in ipsa Lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed
etiam quarumdam actionum figuris, Salvatoris promittebat adventum,
veritas facta est per Jesum Christum. Lex enim per Moysen data
est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan.
I, 17). Ex cujus adventu jam regnum Dei coepit annuntiari: quia
Lex et Prophetae usque ad Joannem; Lex ut reos faceret, qui
desiderarent salutem; Prophetae, ut promitterent Salvatorem.
Caeterum prophetas alios exstitisse jam in Ecclesia post ascensionem
Christi, quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam
constituit in Ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio
doctores (I Cor. XII, 28), et caetera. Non itaque de illis
dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem: sed de iis qui
primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non
utique adhuc posset prophetari.
|
|