|
Proinde, cum quaeris, cur jam non circumcidatur carne Christianus,
si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo
ideo jam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem
circumcisione prophetabatur, jam Christus implevit. Exspoliatio enim
carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, jam Christi
resurrectione adimpleta est: quod est in nostra resurrectione futurum
sacramento Baptismi commendatur. Nam neque penitus auferri debuit
novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio
mortuorum: et in melius tamen idem succedente Baptismo debuit
commutari, quia jam factum est, quod nunquam factum erat, ut futurae
vitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum.
Cum quaeris, sabbati otium cur non observet Christianus, si
Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo id
propterea non observat Christianus, quia quod ea figura
prophetabatur, jam Christus implevit. In illo quippe habemus
sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite
a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris (Matth. XI, 28, 29).
|
|