|
FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis Pagani et
Gentium schisma, non secta? Igitur non ab re fuerit et hoc ipsum
quaerere, quo manifestius videre possimus, uter nostrum hoc nomine
debeat appellari. Et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut
in amicis referam, videar fortasse excusationis causa id fingere, aut
divinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. Sed tu quidem
utcumque volueris accipe: me tamen dixisse non poenitebit, vel propter
aliquos, qui hactenus scire habebunt, religionem nostram nihil cum
Gentibus habere commune.
|
|