|
Itaque, si propterea vos putatis tenere veritatem, quia et errori
Paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore,
quia longius a vobis, quam a Paganis forte distamus: dicatur et
mortuus ideo sanus, quia jam nec aegrotus est; et ideo reprehendatur
qui sanus est, quia vicinior est aegroto quam mortuo. Aut si plerique
Pagani; non velut aegri, sed velut mortui deputandi sunt; laudetur
in sepulcro cinis informis, quia jam nec formam cadaveris tenet; et
membra viva culpentur, quia cadaveri sunt similiora, quam cineri.
Sic et nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt
funeri Paganorum, quam cineri Manichaeorum. Quanquam per multas
differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum dividi
soleant, ut quod in hac erat parte, per alias differentias in alia
parte inveniatur ubi ante non erat. Velut, verbi gratia, si quis
omnem carnem dividat in volatilia, et ea quae volare non possunt; per
hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora, quam avibus;
pariter enim volare non possunt. Rursus si quis per aliam differentiam
dividat, ut dicat alia esse rationalia, alia irrationalia; jam
quadrupedes avibus sunt similiores, quam hominibus; pariter enim sunt
rationis expertes. Hoc Faustus non cogitans, ait: Porro autem
sectas si quaeras, non plus erunt quam duae; ia est, Gentium, et
nostra, qui eis longe diversa sentimus. Videlicet quoniam dixerat eo
maxime distare Gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse
omnia, quod Manichaei negant, addentes principium gentis tenebrarum.
In hac differentia, quod fatendum est, plerique Pagani nobiscum
sentiunt: sed non vidit quia item si quis ita dividat, ut dicat eorum
qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum Deum colendum,
aliis multos; per hanc differentiam et Pagani a nobis remoti sunt, et
isti cum Paganis deputantur, nos autem cum Judaeis. Potest ergo
aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas
putare. Hic forte dicatis quod vos multos deos vestros ex una
substantia perhibetis: quasi Pagani multos suos non ex una asserant;
quamvis diversa illis officia et opera et potestates attribuant: sicut
etiam apud vos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta
fabricat mundum; alius desuper suspendit, alius subter portat; alius
rotas ignium, ventorum, et aquarum in imo versat, alius in coelo
circumiens radiis suis, etiam de cloacis membra dei vestri colligit.
Et quis numeret omnia deorum vestrorum officia fabulosa, nulla
veritate manifesta, nullis aenigmatibus figurata? Porro, si alius
ita dividat omnes homines, ut alios esse dicat qui credunt Deum humana
curare, alios qui id omnino non credunt: in hac parte et Pagani
nobiscum sentiunt et Judaei, et vos et omnes haeretici, qui quoquo
modo Christiani appellantur; in illa vero Epicurei reperiuntur, et
si qui alii sunt qui ita senserunt. Parvane ista differentia est?
Cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in
una earum nobiscum sitis? An audebitis in hac differentia discedere a
nobis, qui Deum praedicamus humana curare; et esse cum Epicureis,
qui hoc negant? Hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. Sic
per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur,
aliunde juncti, aliunde disjuncti, vicissim omnes nobiscum, et nos
cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum, nec nos cum aliquibus
eorum. Quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.
|
|