|
Quid autem hinc dicam, quod ait, ex viribus sancti Spiritus ac
spirituali profusione terram quoque concipientem, gignere patibilem
Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno? O
demens, ut interim non discutiam de hac re vestra vaniloquia, potestne
terra de Spiritu sancto concipere patibilem Jesum, et Maria virgo
non potuit? Compara, si nudes, virginalia viscera tanta castitate
sanctificata, cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque
gignuntur. Itane in illa femina exhorrescis, aut horrescere te fingis
uterum pudicitiae dedicatum, et in hortis omnibus circum quasque urbes
ex cloacinis aquis Jesum gigni non exhorrescis? Quis enim quamlibet
coenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? Sic
praedicatis nasci patibilem Jesum, quem credere natum esse de virgine
clamatis indignum. Si carnem putatis immundam, cur vobis non videtur
immundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis
expurgat? An caro immunda est, et fimus qui carne egeritur mundus
est? Non ergo attenditis, non videtis stercoribus laetari agros, quo
fertilius fecundentur? Nempe ad id redit vestra dementia, ut de
Spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius
et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et
squaloribus pinguefacta. An ut hoc defendatis, dicetis Spiritum
sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia? Respondetur vobis:
Cur non ergo et in utero virginali? Sed ut de conceptu jam taceam,
partum ipsum deinde respicite. Concipientem de Spiritu sancto dicitis
terram gignere patibilem Jesum, quem tamen ita contaminatum omni ex
ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus
animalibus animalium vescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea
sola parte purgandus cui fames vestra subvenerit. Itaque nos Christum
Filium Dei, Verbum Dei, incontaminabiliter carne indutum, corde
credimus, ore confitemur; quia illa substantia contaminari nec carne
potest, quae nulla re potest: vos autem secundum vestram fabulam,
adhuc in arbore pendentem Jesum jam contaminatum dicitis, antequam
carnem ingrediatur cujusque vescentis: aut si non est contaminatus,
quomodo vos eum manducando purgatis? Deinde cum omnes arbores crucem
ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex
ligno; cur non sicut illum verum Jesum, bonum opus faciens Joseph
ille ab Arimathia de cruce deposuit, ut sepeliret (Joan. XIX,
38), ita et vos poma decerpitis, ut Jesum de ligni suspensione
depositum vestro ventre sepeliatis? Aut unde pium est, Christum
sepulcro condere, impium autem de ligno deponere? An, ut de vobis
etiam concinat, quod de propheta ponit Apostolus, Sepulcrum patens
est guttur eorum (Psal. V, 11; Rom. III, 13); ore
aperto exspectatis quis inferat Christum, tanquam optimae sepulturae,
faucibus vestris? Postremo, dicite nobis quot christos esse dicatis.
Aliusne est quem de Spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit,
omni non solum suspensus ex ligno, sed etiam jacens in herba; et alius
ille quem Judaei crucifixerunt sub Pontio Pilato; et tertius ille
per solem lunamque distentus? An unus atque idem, ex quadam sui parte
ligatus in arboribus, ex quadam vero liber, eidem ligatae captaeque
subveniens? Quod si ita est, ille quem sub Pontio Pilato passum
esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis, nondum dico
quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit; sed quaero cui
naves illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia
sine quocumque corpore fieri non possent. Secundum praesentiam quippe
spiritualem nullo modo illa pati posset: secundum praesentiam vero
corporalem simul et in sole, et in luna, et in cruce esse non posset.
Proinde si corpus non habuit, non est crucifixus: si autem habuit,
quaero unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse
dicatis, quamvis substantiam divinam cogitare nisi corpoream nunquam
valueritis. Unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum, quo
absurdius et dementius dici nihil potest: aut in phantasmate potius
quam in veritate visum fuisse crucifigi; qua rursus impietate quid
pejus est? aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse
etiam corpus divinae substantiae, quod tamen immortale non sit, sed
possit ligno affigi et occidi; quod nihilominus plenum est dementiae:
aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum, atque ita
qui ejus corporis matrem Mariam virginem credere timetis, gentem
daemonum non timetis. Postremo, cum secundum sententiam Fausti,
quam quidem ex illa longissima fabula vestra decerptam, quanta potuit
brevitate perstrinxit, de Spiritu sancto terra concipiens gignat
patibilem Jesum, qui est vita et salus hominum, omni suspensus ex
ligno; cur ille Salvator pendenti pendendo congruit, et nascenti
nascendo non congruit? Si autem propterea Jesum dicitis esse in
arboribus, et Jesum crucifixum sub Pontio Pilato, et Jesum per
solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia
est; cur non et caetera millia numinum vestrorum hac appellatione
concluditis? Cur enim non sit Jesus et ille splenditenens, et ille
Atlas, et ille rex honoris, et ille spiritus potens, et ille primus
homo, et quidquid aliud innumerabiliter per diversa nomina et diversa
officia praedicatis?
|
|