|
Ipse denique Spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit
inter innumerabiles? aut cur non sit etiam ipse Jesus? Et quid sibi
jam vult in scriptis Fausti fallax textura verborum, ubi conatus velut
congruere veris Christianis, a quibus longe nimiumque secluditur,
ait: Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii
ejus, et Spiritus sancti, unum idemque sub triplici appellatione
colimus numen? Cur enim sub triplici, ac non potius sub multiplici,
non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae
sunt? Neque enim sicut in armis una res est sub triplici
appellatione, ensis, mucro, gladius, sicut unam rem dicitis, et
lunam, et navem minorem et luminatorem nocturnum, et si quid aliud
vocabuli eidem rei tribuitis; ita potestis dicere eumdem primum
hominem, quem spiritum potentem, et quem splenditenentem, et quem
Atlantem maximum: sed alius est ille, alius atque alius ille et
ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. Aut quomodo unum
numen, si diversa opera? Aut cur non totum simul unus Christus, si
propter unam substantiam et in arboribus Christus, et in persecutione
Judaeorum Christus, et in sole ac luna Christus? Nempe vias omnes
vestra phantasmata perdiderunt: nempe nihil aliud sunt, quam visa
furentium.
|
|