|
Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem
et calicem nescio, cum Manichaeis vinum gustare non religio, sed
sacrilegium sit. In uva enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt,
quasi aliquid eos calcatus et inclusus offenderit. Noster autem panis
et calix, non quilibet (quasi propter Christum in spicis et in
sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt), sed certa consecratione
mysticus fit nobis , non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis
sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum
religionis: nisi quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni
ejus munere, non solum spirituali, verum etiam corporali. Vobis
autem per fabulam vestram in escis omnibus Christus ligatus apponitur,
adhuc ligandus vestris visceribus, solvendusque ructatibus. Nam et
cum manducatis, dei vestri defectione vos reficitis; et cum
digeritis, illius refectione deficitis. Cum enim vos plenos reddit,
resumptio vestra ipsum premit. Quod quidem misericordiae deputaretur,
quando aliquid pro vobis patitur in vobis, nisi vos rursus inanes
relinqueret, ut a vobis liberatus effugeret. Quomodo ergo comparas
panem et calicem nostrum, et parem religionem dicis errorem longe a
veritate discretum; pejus desipiens quam nonnulli, qui nos propter
panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? Quod ideo
commemorandum putavi, ut advertatis ex qua vanitate veniat etiam illud
vestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros
putatis. Sicut enim a Cerere et Libero Paganorum diis longe
absumus, quamvis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut
in eo nobis pares esse volueritis, nostro ritu amplectamur; ita patres
nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamvis pro tempore
prophetiae sabbati vacationem observaverint.
|
|