|
Sed cur non etiam propter Hylen, quae in nonnullis libris Paganorum
frequentatur, parem vos cum Paganis religionem habere dixistis?
Quinimo propter hoc imparem longeque dissimilem voluistis intelligi,
quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus vester appellat.
In quo quidem imperitia vestra magna deprehenditur: quia nec quid sit
Hyle scitis, et hoc rei vocabulo, quam penitus ignoratis, etiam
inflari velut docti affectatis. Hylen namque Graeci, cum de natura
disserunt, materiem quamdam rerum definiunt, nullo prorsus modo
formatam, sed omnium corporalium formarum capacem: quae quidem in
corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec
sentiri nec intelligi potest. Verum in hoc errant quidam Gentilium,
quod eam tanquam coaeternam Deo conjungunt; ut haec ab illo non sit,
quamvis ab illo formetur: quod alienum esse a veritate, ipsa veritas
docet. Ecce tamen quibus Paganis de hac ipsa Hyle invenimini esse
consimiles, quod eam vos quoque suum habere principium, nec ex Deo
esse perhibetis: et in hoc vos dispares esse dicebatis, nescientes
quid dicatis. In illo vero, quod nulla est huic Hylae forma
propria, nec nisi a Deo formari potest, nostrae illi veritati
consentiunt: a vestra autem falsitate dissentiunt; qui nescientes quid
sit Hyle, id est quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam
dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles
corporum formas, verum etiam mentem constituitis horum corporum
formatricem; et, quod est imperitius, vel potius dementius, ipsam
magis mentem dicitis Hylen, quam non formari, sed formare
perhibetis. Nam si esset ibi mens quaedam formans, et elementa
corporea quae formarentur, illa elementa dicenda essent Hyle, id
est, materies quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali
esse vultis. Hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo quod
est Hyle, nisi quod ipsa quoque elementa, quamvis in alias formas
formanda, tamen quia jam elementa essent, et speciebus propriis
distinguerentur, Hyle non essent, quia illa est prorsus informis;
verumtamen tolerabilis esset imperitia vestra, quia eam quae
formaretur, non eam quae formaret, Hylen diceretis: sed tamen etiam
sic eo teneremini vani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum
naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse, nisi
a Patre et Filio et Spiritu sancto, principio mali tantum bonum
tribueretis. Nunc vero cum et quid sit Hyle, et quid sit malum
ignoretis, o si possem vobis persuadere, ut a seducendis
imperitioribus vos compesceretis!
|
|