|
Jam vero quod etiam inde vos Paganis vultis esse meliores, quod illi
aris, delubris, simulacris, victimis atque incenso Deum colendum
putant, vos autem nihil horum facitis, quis non irrideat? Quasi vero
non satius sit vel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere, et
victimam offerre, quam id quod omnino non est, in deliramento
phantasmatis adorare? Verum tu, qui rationabile Dei templum te esse
dixisti, quomodo hoc explicabis? Placetne tibi ut templum Deus
habeat, cujus aliquam partem diabolus fabricaverit? An vos non
estis, qui dicitis omnia membra vestra, totumque corpus a maligna
mente, quam Hylen dicitis, fabricatum, ejusque ipsius fabricatricis
partem illic habitare simul cum parte dei vestri? Quae cum ibi
teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum Dei templum,
an Dei carcerem te dicere debuisti? Nisi forte animam tuam templum
Dei dicis, quam ex terra luminis habes. At illam partem Dei, vel
membrum Dei soletis dicere, non templum Dei. Restat ergo ut templum
Dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus
fabricavit. Ecce quomodo templum Dei blasphematis, ut non solum
sanctum non esse dicatis, verum etiam machinamentum diaboli, et
ergastulum Dei. At vero Apostolus, Templum enim Dei sanctum est,
inquit, quod estis vos: et ne putes tantummodo ad animam pertinere,
quod dictum est; audi expressius, Nescitis, inquit, quia corpora
vestra templum est in vobis Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I
Cor. III, 17, et VI, 19)? Vos autem fabricam daemonum
Dei templum dicitis, et ibi vivum, sicut Faustus ait, vivae
majestatis simulacrum Christum Filium Dei collocatis. Plane
Christus vester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae
vanitatis. Ille quippe non a similitudine, sed a simulatione
simulacrum vocari potest.
|
|