|
Ita et mentem tuam aram fecisti, sed vide cujus. Ex ipsis enim
artibus et disciplinis tuis apparet, quibus eam imbutam esse dixisti.
Illae artes et disciplinae vetant panem porrigere mendicanti homini,
ut in ara vestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram
Domino destruente, qui ex Lege commemorat quali odore delectatur
Deus, dicens, Misericordiam volo quam sacrificium (Osee. VI,
6). Ubi autem hoc Dominus commemoraverit, attendite: cum scilicet
transiret per segetem, et esurientes discipuli ejus vellerent spicas,
quod homicidium esse vos dicitis ex disciplina vestra, qua imbuistis
mentem vestram; aram sane, non Dei, sed daemoniorum
mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna
conscientia (I Tim. IV, 2), homicidium appellans, quam
Veritas innocentiam dicit. Ita enim Judaeis ait, ubi vos quoque
futuros percussit atque destruxit: Si sciretis quid sit,
Misericordiam volo quam sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes
(Matth. XII, 7).
|
|