|
Quas autem habere simplices et puras orationes, tanquam divinos
honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia
divina tanta indigna et turpia sentiatis, ut non solum vestris
sacrificiis Deus verus non propitietur, sed in sacrificiis Paganorum
deus vester immoletur? Neque enim in lignis solum, et in herbis, aut
in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus
et polluentibus vinculis colligatum esse censetis. Ipsa vero anima
vestra, cui Deo laudem dicat, cujus particulam se ipsam in tenebrarum
gente captam teneri conclamans, quid aliud quam vituperat Deum, quem
sibi alio pacto adversus hostes suos consulere non potuisse testatur,
nisi partium suarum tanta corruptione, et tam turpi captivitate? Unde
vestrae etiam preces ad deum vestrum non possent esse religiosae, sed
invidiosae. Quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista
nunc ad eum gematis, quem non propria voluntate peccando deseruistis,
sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno ejus
compararetur? Nec saltem sicut obsides dari solent, cum honore
custodiendi: nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias:
pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula, non membrum
suum; et plerumque ita, ut ante bestia capiatur, quam pecus
laedatur. Vos autem membra dei dati estis hostibus, non valentes
eorum a deo vestro compescere feritatem, nisi eorum contaminati
foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili veneno
tabefacti. Unde non potestis dicere in precibus vestris, Propter
gloriam nominis tui, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis
nostris propter nomen tuum (Psal. LXXVIII, 9): sed
dicitis, Libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus
lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. Haec vox
accusatoria est, non deprecatoria. Nec illud potestis dicere, quod
Magister veritatis docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Qui sunt enim
debitores vestri, qui in vos peccaverunt? Si gens tenebrarum,
numquid ei dimittitis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno
carcere includitis? Quae autem debita vobis potest ille dimittere,
quando ille potius in vos peccavit, cum ad ista vos misit, quam vos in
illum, qui mittenti obtemperastis? Aut si propterea ille non
peccavit, quia hoc necessitate fecit; major est vestra necessitas,
cum jam in pugna prostrati jaceatis, quam fuit illius antequam
pugnaretis. Jam enim vos patimini commixtum malum, nihil tale ille
patiebatur, cum tamen necessitatem, ut vos mittere, pateretur.
Itaque aut ipse potius vobis debet, quod ei dimittatis; aut si nec
ipse vobis, multo magis nec vos illi. Ubi sunt ergo sacrificia
vestra, simplices ac purae orationes vestrae, cum sint fallaces et
impurae blasphemiae?
|
|