|
Et tamen volo mihi dicatis, unde ista omnia quae laudatis in vobis,
his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. Si
enim vero Deo ista vera non debentur, cur laudabiliter in vera
religione praedicantur? Si autem Deo vero verum sacrificium rite
debetur, unde etiam divini honores recte appellantur, caetera quae
dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cujusdam veri sacrificii.
Haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc
est daemoniorum, superbe sibi ab eis quos deceperint, divinos honores
exigentium, sicut sunt vel erant omnia in templis idolisque
Gentilium; partim praedicamenta venturi unius verissimi sacrificii
quod pro peccatis omnium credentium offerri oporteret, qualia erant
praecepta divinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica
unctio qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate
ducitur. Proinde verum sacrificium, quod uni vero debetur Deo, quo
ejus altare solus Christus implevit, in victimis pecorum imitata
daemonia sibi arroganter exposcunt. Unde dicit Apostolus, Quae
immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X,
20): non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur.
Hebraei autem in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis et
variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant
futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde jam Christiani,
peracti ejusdem sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta oblatione et
participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei vero
nescientes quid damnandum sit in sacrificiis gentium, et quid
intelligendum in sacrificiis Hebraeorum, et quid tenendum vel
observandum in sacrificio Christianorum; vanitatem suam sacrum
offerunt diabolo, qui eos decepit, recedentes a fide, intendentes
spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi
mendaciloquorum.
|
|