|
Discat ergo Faustus, vel potius illi qui ejus litteris delectantur,
monarchiae opinionem non ex Gentibus nos habere; sed Gentes non usque
adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius veri
Dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. Sapientes enim eorum
(quia, sicut dicit Apostolus, Invisibilia Dei, a constitutione
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna
quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles) cognoscentes
Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed
evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor
eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et
immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedium, et serpentium.
Haec sunt enim simulacra Gentium, in quibus interpretandis non habent
exitum, nisi ad creaturam quam condidit Deus; ut in ipsa quoque
interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum jactare atque
inflare consueverunt, hoc in eis fiat quod paulo post idem apostolus
dicit: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui
est benedictus in saecula (Rom. I, 20-25). Vos autem et in
eo quod eis dissimiles estis, vani estis; et in eo quod eis similes
estis, pejores estis . Ad hoc enim non cum ipsis creditis
monarchiam, quod illi verum credunt, ut ipsius unius Dei substantiam
expugnabilem corruptibilemque credatis; quod est impiae vanitatis: in
pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis
persuasit multa idola, vobis multa phantasmata.
|
|