|
Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii ejus,
et Spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus
numen: sed Patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac
principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat (I Tim. VI,
16): Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere; qui
quoniam sit et ipse geminus, ut cum Apostolus novit, Christum dicens
esse Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); virtutem
quidem ejus in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: necnon
et Spiritus sancti, qui est majestas tertia, aeris hunc omnem ambitum
sedem fatemur ac diversorium; cujus ex viribus ac spirituali
profusione, terram quoque concipientem, gignere patibilem Jesum, qui
est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. Quapropter et
nobis circa universa, et vobis similiter erga panem et calicem par
religio est, quamvis eorum acerrime oderitis auctores. Haec nostra
fides est: de qua si quaerendum alias putaveris, audies; quamvis nec
illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod vel tu, vel
quilibet alius rogatus, ubinam Deum suum credat habitare, respondere
non dubitabit, In lumine: ex quo cultus hic meus omnium pene
testimonio confirmatur.
|
|