|
Nec sacrificia eorum vertimus in agapes: sed sacrificium illud quod
paulo ante commemoravi intelleximus, dicente Domino, Misericordiam
volo quam sacrificium. Agapes enim nostrae pauperes pascunt, sive
frugibus, sive carnibus. Pascitur enim creatura Dei de creatura
Dei, quae humanis dapibus congrua est. Vobis autem quia daemonia
mendaciloqua persuaserunt, non ad regendam carnem, sed ad exercendam
blasphemiam, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum
gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quoniam
omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum
actione percipitur (I Tim. IV, 2-4): ingrati Creatori, et
pro largis ejus beneficiis sacrilegas retribuentes injurias, quoniam
plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam
Christianorum similem dicitis sacrificiis Paganorum, quorum nonnullis
in hoc quoque similes estis. Propterea enim nefas habetis pecora
occidi, quia humanas animas in ea revolvi arbitramini, quod in
quorumdam gentilium philosophorum libris invenitur: quanquam a
posterioribus aliter intellectum esse dicatur. Verum in hoc etiam
multo deterius erratis: illi enim in pecore timuerunt trucidare
proximum suum; vos autem deum vestrum, cujus membra esse etiam pecorum
animas arbitramini.
|
|