|
Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias
honoramus, in hoc dicens nos idola convertisse, non tam me movet, ut
huic calumniae respondeam, quam ut ipsum Faustum ostendam studio
calumniandi etiam ab ipsius Manichaei vanitatibus exorbitare voluisse,
et in vulgarem atque poeticam Paganorum opinionem, a quibus se
alienissimum cupit videri, nescio quomodo incautum incidisse. Cum
enim dixisset nos vertisse idola in martyres, quos votis, inquit,
similibus colitis, defunctorum umbras vino placatis et dapibus: sunt
ergo umbrae defunctorum? Nunquam hoc in vestris sermonibus audivimus,
nunquam in litteris legimus: imo contradicere soletis talibus
opinionibus, asserentes animas mortuorum malas minusve purgatas , aut
in revolutiones ire, aut in graviores aliquas poenas; bonas autem in
naves imponi, et in coelo navigantes transire hinc in illud phantasma
terrae luminis, pro qua pugnando perierant: ita nullas animas circa
suorum corporum sepulcra detineri: unde igitur umbrae defunctorum?
quae substantia earum? qui locus? Sed maledicendi cupiditate Faustus
quid profiteretur, oblitus est: aut forte dormitans umbras somniando
dictavit; nec, cum verba sua legeret, evigilavit. Populus autem
christianus memorias martyrum religiosa solemnitate concelebrat, et ad
excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur, atque
orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo
martyrum , quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. Quis
enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando
dixit, Offerimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriane: sed
quod offertur, offertur Deo qui martyres coronavit, apud memorias
eorum quos coronavit; ut ex ipsorum locorum admonitione major affectus
exsurgat, ad acuendam charitatem et in illos quos imitari possumus ,
et in illum quo adjuvante possumus. Colimus ergo martyres eo cultu
dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines
Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum
esse sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius post
certamina superata : quanto etiam fidentiore laude praedicamus, jam in
vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At illo
cultu, quae Graece LATREIA dicitur, latine uno verbo dici non
potest, cum sit quaedam proprie divinitati debita servitus, nec
colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc
cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum qui
hoc etiam idolis exhibent; nullo modo tale aliquid offerimus, aut
offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae
animae, vel cuiquam angelo: et quisquis in hunc errorem delabitur,
corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur , sive ut
caveatur. Etiam ipsi enim sancti, vel homines, vel Angeli,
exhiberi sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Apparuit hoc in
Paulo et Barnaba, cum commoti miraculis quae per eos facta sunt
Lycaonii, tanquam diis immolare voluerunt: conscissis enim
vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista
sibi fieri vetuerunt (Act. XIV, 7-17). Apparuit et in
Angelis, sicut in Apocalypsi legimus, angelum se adorari
prohibentem, ac dicentem adoratori suo, Conservus tuus sum et fratrum
tuorum (Apoc. XIX, 10, et XXII, 8, 9). Ista sibi
plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli ejus, sicut per
omnia templa et sacra Gentilium. Quorum similitudo in quibusdam etiam
superbis hominibus expressa est: sicut de Babyloniae quibusdam regibus
memoriae commendatum tenemus. Unde sanctus Daniel accusatores ac
persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam
deo peteretur, nisi a rege solo, Deum suum, hoc est, unum et verum
Deum adorare deprecarique deprehensus est (Dan. VI). Qui autem
se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis approbari possunt,
cum eos, etiam si in domibus suis id faciant, sana doctrina
condemnet? Sed aliud est quod docemus, aliud quod sustinemus, aliud
quod praecipere jubemur, aliud quod emendare praecipimur, et donec
emendemus, tolerare compellimur. Alia est disciplina Christianorum,
alia luxuria vinolentorum, vel error infirmorum. Verumtamen et in hoc
ipso distant plurimum culpae vinolentorum et sacrilegorum. Longe
quippe minoris peccati est, ebrium redire a martyribus, quam vel
jejunum sacrificare martyribus. Sacrificare martyribus dixi: non
dixi, Sacrificare Deo in memoriis martyrum; quod frequentissime
facimus, illo duntaxat ritu quo sibi sacrificari Novi Testamenti
manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria
dicitur, et uni Deo debetur. Sed quid agam, et tantae caecitati
istorum haereticorum quando demonstrabo, quam vim habeat quod in
Psalmis canitur: Sacrificium laudis glorificabit me, et illic via
est, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23)?
Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas
similitudinum promittebatur; in passione Christi per ipsam veritatem
reddebatur; post ascensum Christi per Sacramentum memoriae
celebratur: ac per hoc tantum interest inter sacrificia Paganorum et
Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem, et praefigurationem
prae nuntiantem. Sicut autem non ideo contemnenda vel detestanda est
virginitas sanctimonialium, quia et Vestales virgines fuerunt; sic
non ideo reprehendenda sacrificia Patrum, quia sunt et sacrificia
Gentium: quia sicut inter illas virginitates multum distat, quamvis
nihil aliud distet, nisi quae cui voveatur atque reddatur; sic inter
sacrificia Paganorum et Hebraeorum multum distat, eo ipso, quod hoc
solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae
impietati daemoniorum idipsum sibi ob hoc arrogantium, quo haberentur
dii, quia divinus honor est sacrificium; illa vero uni Deo, ut ei
offerretur similitudo promittens veritatem sacrificii, cui erat
offerenda ipsa reddita veritas in passione corporis et sanguinis
Christi.
|
|