|
Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Judaei segregati a
Gentibus, cum templum haberent, et immolationes, et aras, et
sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est, idola: poterant
enim sicut nonnulli, etiam sine idolorum sculpturis, arboribus, et
montibus, postremo etiam soli ac lunae caeterisque sideribus immolare.
Quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae
potius quam Creatori servientibus, et ob hoc non parvo malo impiae
superstitionis errantibus, nihilominus daemonia se praeberent ad eos
illudendos, et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. Illi quippe
superbi et impii spiritus, non nidore ac fumo, sicut nonnulli vani
opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis
refectione, sed malevola delectatione cum quoquo modo decipiunt, vel
arroganti fastu simulatae majestatis cum divinos sibi honores exhiberi
gloriantur. Non ergo illi patres nostri sola Gentium simulacra
dimiserunt; sed neque terrae, neque cuiquam terrenae rei, neque
mari, neque coelo, neque militiae coeli aliquid immolantes, uni Deo
creatori omnium victimas obtulerunt: quas sibi offerri voluit, per
earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi
peccatorum remissione reconciliavit in Christo Jesu Domino nostro,
cujus capitis corpus effectos fideles Paulus alloquitur dicens,
Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom.
XII, 1). Sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse
gentis tenebrarum, et carceres quibus victus inclusus est Deus: unde
longe aliud annuntiat Faustus, aliud Paulus. Sed quoniam quisquis
vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit
(Galat. I, 9); verum dicit Christus in Paulo, anathema sit
Manichaeus in Fausto.
|
|