|
Qui etiam dicit, nihil nos mutasse de moribus Gentium, nesciens quid
loquatur. Cum enim justus ex fide vivat (Rom. I, 17);
finisque praecepti sit charitas de corde puro, et conscientia bona, et
fide non ficta (I Tim. I, 5); maneantque ad formandam vitam
fidelium tria haec, fides, spes, charitas (I Cor. XIII,
13): unde fieri potest ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec
tria cum illo paria non habet? Qui enim aliud credit, aliud sperat,
aliud amat, necesse est ut aliter vivat. Et si usus quarumdam rerum
similis videtur nobis esse cum Gentibus, sicut cibi et potus,
tectorum, vestimentorum, lavacrorum; et qui ex nostris conjugalem
vitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum,
nutriendorum, haereditandorum: longe tamen aliter his rebus utitur,
qui ad alium finem usum earum refert; et aliter qui ex his Deo gratias
agit, de quo prava et falsa non credit. Sicut enim in ipso errore
vestro, cum eo pane vescamini quo caeteri homines, et fructibus
vivatis et fontibus, lana et lino similiter texto amiciamini, nec in
his tamen parem ducitis vitam, non aliud edendo, aut bibendo, aut
induendo, sed aliud sentiendo et credendo, et ad alium finem ista
omnia referendo, finem scilicet vestri erroris atque vanitatis: ita
nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum
Gentibus vivimus, easdem res non ad eumdem finem referendo, sed ad
finem legitimi divinique praecepti, charitatem de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes,
conversi sunt in vaniloquium. In quo sane principatum tenetis, non
intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum
ad diversam vitam valere, si diversa sit fides, ut cum auditores
vestri et uxores habeant, et filios quamvis inviti suscipiant, eisque
patrimonia congerant vel custodiant, carne vescantur, vinum bibant,
lavent, metant, vindemient, negotientur, honores publicos
administrent, vobiscum eos tamen, non cum Gentibus computetis, cum
facta eorum Gentibus videantur similiora quam vobis. Nam et quorumdam
facta Gentilium cum magis vobis propinquent, quam quibusdam
Auditoribus vestris; nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a
vino et a carnibus et a concubitu temperant; potius Auditores vestros
his omnibus utentes, et in eo vobis dissimiles, in Manichaei grege
numeratis, quam istos eadem quae facitis facientes: potiusque feminam
quae in Manichaeum crediderit, vestram dicitis, etiam parientem,
quam Sibyllam nec saltem nubentem. At enim multi Christiani
catholici vocantur, et sunt adulteri, raptores, avari, ebriosi, et
quidquid aliud sanae doctrinae adversatur? Quid autem inter vos, in
tam exiguo ac pene nullo numero vestro, nonne plerique sunt tales, et
quidam in Paganis non sunt tales? Num ideo Paganos, qui tales non
sunt, dicitis meliores vobis? Cum tamen propter sacrilegam vanitatem
sectae vestrae etiam qui in vobis tales non sunt, Paganis etiam
talibus deteriores sint. Unde manifestum est, non ideo derogari sanae
doctrinae, quae sola catholica est, quia multi ejus nomine censeri
volunt, et per illam sanari nolunt. Agnoscenda est enim paucitas
illa, quam Dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili
multitudine toto orbe diffusa (Matth. XX, 16): quae tamen
paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est,
tanquam granorum in comparatione multitudinis palearum, paucitas
dicitur; per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes
probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprobat,
incomparabili multitudine superet. Ecce non sumus Gentium schisma, a
quibus plurimum distamus in melius: sed nec vos hoc estis, quia
plurimum ab eis distatis in pejus.
|
|