|
Sed nunc ad illud, quia nos non sectam, sed schisma Gentium
nuncupasti. Schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem
ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio.
Secta vero est longe alia opinantem quam caeteri, alio etiam sibi ac
longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam. Quae si ita
sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam Paganorum.
De tuis postea videbimus. Pagani bona et mala, tetra et splendida,
perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et divina unum
habere principium dogmatizant. His ego valde contraria sentio, qui
bonis omnibus principium fateor Deum, contrariis vero Hylen: sic
enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. Item
Pagani, aris, delubris, simulacris, victimis, atque incenso Deum
colendum putant. Ego ab his in hoc quoque multum diversus incedo, qui
ipsum me, si modo sim dignus, rationabile Dei templum puto: vivum
vivae majestatis simulacrum Christum Filium ejus accipio: aram,
mentem bonis artibus et disciplinis imbutam, honores quoque divinos ac
sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono:
quomodo ergo schisma sum Paganorum?
|
|