|
Hactenus enim et Judaeorum me poteras dicere schisma, quia et
omnipotentem Deum colam, quod sibi et Judaeus omnis audaciter
assumit, cum non considerares rituum diversitatem, qua a me coleretur
Omnipotens, et a Judaeis; si tamen Omnipotentem Judaei colunt.
Sed interim de opinione tractamus, quae sic et Paganos de solis
cultura fefellit, ut de Omnipotentis Judaeos. Sed nec vestrum
quidem schisma si me dixeris, verum est, quamvis Christum venerer et
colam: quia alio eum ritu colo et alia fide quam vos. Schisma vero
aut nihil immutare debet ab eo unde factum est, aut non multum: ut
puta vos, qui desciscentes a Gentibus, monarchiae opinionem primo
vobiscum divulsistis, id est, ut omnia credatis ex Deo: sacrificia
vero eorum vertistis in agapes, idola in martyres, quos votis
similibus colitis: defunctorum umbras vino placatis et dapibus;
solemnes Gentium dies cum ipsis celebratis, ut calendas, et
solstitia: de vita certe mutastis nihil; estis sane schisma, a
matrice sua diversum nihil habens nisi conventum. Necnon et priores
vestri Judaei, segregati etiam ipsi a Gentibus sculpturas solum
dimiserunt: templa vero, et immolationes, et aras, et sacerdotia,
atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt, ac multo
superstitiosius quam Gentes. De opinione vero monarchiae in nullo
etiam ipsi dissentiunt a Paganis: quare constat vos atque Judaeos
schismata esse Gentilitatis; cujus fidem tenentes et ritus, modice
quamvis immutatos, de sola conventuum divisione putatis vos esse
sectas. Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id
est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus. Ita
quidem oppositi invicem nobis, ut est veritas et mendacium, ut dies et
nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. Vos vero nec erroris
secta estis, nec veritatis: sed schisma tantum; nec ipsum veritatis
saltem, sed erroris.
|
|