|
AUGUSTINUS respondit: O imperita pestis, et vanitas
versipellis! utquid tibi objicis, quod si quis tibi objicit, nescit
cum quo agat? Neque enim vos Paganos dicimus, aut schisma
Paganorum; sed habere cum eis quamdam similitudinem, eo quod multos
colatis deos. Verum vos eis esse longe deteriores. quod illi ea
colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt: sunt enim et idola,
sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem, non quidem arando,
sed adorando, non id colit quod nusquam est, sed quod ita colendum non
est. Ipsa etiam daemonia, unde dicit Apostolus, Quae immolant
Gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20);
utique sunt quibus illos immolare dicit, et quorum nos socios esse non
vult. Jam vero coelum et terra, mare et aer, sol et luna, et
caetera sidera, omnia haec manifesta oculis apparent, atque ipsis
sensibus praesto sunt. Quae cum Pagani tanquam deos colunt, vel
tanquam partes unius magni dei; nam universum mundum quidam eorum
putant maximum deum: ea colunt quae sunt. Cum quibus quando agimus,
ut ea non colant, non eis dicimus quod nulla sint, sed quod colenda
non sint: eisque colendum horum omnium conditorem Deum invisibilem
suademus, cujus solius participatione beatus homo fieri potest; quod
omnes velle nemo ambigit. Sed quia nonnulli eorum invisibilem et
incorpoream creaturam colunt, quod est et anima mensque humana; tamen
quia nec ejusmodi creaturae participatione fit homo beatus; ille non
solum invisibilis, verum etiam incommutabilis Deus, id est, Deus
verus colendus est: quia solus ille colendus est, quo solo fruens,
beatus fit cultor ejus; et quo solo non fruens, omnis mens misera
est, qualibet re alia perfruatur. Vos autem cum ea colatis quae
omnino non sunt, sed vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur,
propinquiores essetis verae pietati ac religioni, si saltem Pagani
essetis, vel in eorum genere qui corpora colunt, etsi non colenda,
sed tamen vera. Unde vos verius dixerim nec solem istum colere, ad
cujus gyrum vestra oratio circumvolvitur.
|
|