|
Nam et de ipso tam falsa, et tam detestanda jactatis, ut si suas
vindicaret injurias, jam flammis ejus vivi arderetis. Nam primo eum
navim quamdam esse dicitis: ita non tantum, ut dicitur, toto coelo
erratis, sed et natatis. Deinde cum omnium oculis rotundus
effulgeat, eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit;
vos eum triangulum perhibetis, id est, per quamdam triangulam coeli
fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut ad istum
quidem solem dorsum cervicemque curvetis; non autem ipsum tam clara
rotunditate conspicuum, sed nescio quam navim per foramen triangulum
micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. Quam
profecto faber ille non faceret, si quemadmodum emuntur ligna, quibus
navigiorum tabulae compinguntur, sic emerentur et verba, quibus
haereticorum fabulae confinguntur. Verum haec tolerabilius vel
ridentur vel flentur in vobis: illud est intolerabiliter sceleratum,
quod de ipsa navi puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum
formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas
masculi, et ad masculos feminae; ut in ipsa flagranti libidine et
inhianti concupiscentia de membris eorum tanquam de tetris sordidisque
compedibus dei vestri membra solvantur. Et his obscoenissimis pannis
vestris conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in
secreto quodam lumine habitare; Filii autem in sole virtutem, in luna
sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere!
|
|