|
In qua tripartita vestra, vel potius jam quadripartita fabula, de
Patris quidem secreto lumine, quid vobis dicam, nisi quia lumen
cogitare non potestis, nisi quale videre consuestis? Hoc enim
conspicuum et omni carni, non tantum hominum, verum etiam bestiarum et
vermiculorum notissimum lumen intuentes, ex illo conceptam corde
phantasiam in immensum soletis augere, et eam lucem dicere ubi Deus
Pater habitat cum regnicolis suis. Quando enim discrevistis lucem qua
cernimus, ab ea luce qua intelligimus, cum aliud nihil unquam
putaveritis esse intelligere veritatem, nisi formas corporeas
cogitare, sive finitas, sive ex aliquibus partibus infinitas; quae
inania phantasmata esse nescitis? Proinde cum tantum intersit inter
cogitationem qua cogito terram luminis vestram quae omnino nusquam est,
et cogitationem qua cogito Alexandriam quam nunquam vidi, sed tamen
est; rursusque tantum intersit inter istam qua cogito Alexandriam
incognitam, et eam qua cogito Carthaginem cognitam: ab hac quoque
cogitatione qua certa et nota corpora cogito, longe incomparabiliter
distat cogitatio qua intelligo justitiam, castitatem, fidem,
veritatem, charitatem, bonitatem, et quidquid ejusmodi est: quae
cogitatio dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia quae
hoc non sunt, et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent,
fida manifestatione cognoscitur: et tamen etiam hoc lumen, non est
lumen illud quod Deus est; hoc enim creatura est, Creator est ille;
hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum vult quod
nolebat, et scit quod nesciebat, et reminiscitur quod oblitum erat,
illud autem incommutabili voluntate, veritate, aeternitate persistit;
et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi;
inde omnibus et irrationalibus animantibus natura qua vivunt, vigor quo
sentiunt, motus quo appetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura ut
subsistant, numerus ut ornentur, pondus ut ordinentur. Itaque lumen
illud Trinitas inseparabilis, unus Deus est, cujus vos nullo corpore
adjuncto, per se ipsam incorpoream, spiritualem, incommutabilemque
substantiam etiam locis dividitis. Nec saltem Trinitati loca tria
datis, sed quatuor: Patri unum, id est, lumen inaccessibile, quod
prorsus non intelligitis, Filio duo, solem scilicet atque lunam;
Spiritui sancto rursus unum, id est, aeris hunc omnem ambitum. De
Patris ergo inaccessibili lumine, quia veram fidem tenentibus non inde
separatur Filius et Spiritus sanctus, hactenus, in praesentia
dixerim.
|
|