|
Vestrae autem vanitati quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et
in luna sapientiam? Cum enim in ipso Patre Filius inseparabilis
maneat, quomodo potest sapientia ejus ab ejus virtute separari, ut
illa sit in sole, haec in luna; cum per ejusmodi locos nisi corpora
dividi separarique non possint? Quod si sciretis, nunquam stulto
insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. At in ea ipsa
falsitate atque fallacia, quam incongrue, quam perverse sedem
sapientiae minus lucere dicitis, quam sedem virtutis; cum ad virtutem
pertinere videatur operari et efficere, ad sapientiam vero docere et
ostendere: ac per hoc si calor in sole, lux autem praepolleret in
luna, utcumque invenissent ista figmenta verisimilitudinis nebulam,
hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse,
nisi quod corporale cogitaverint; caloris enim violenta operatio est ad
movendum , unde virtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor, ad
demonstrandum, unde hanc sapientiae darent: cum vero lux longe in sole
praecellat, quomodo ibi virtus, hic autem quod tanto minus lucet,
sapientia est? O sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus, Dei
Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 24), Spiritus autem
sanctus non ipse sit Christus; quomodo separatur a se ipse Christus,
cum ab eo non separetur Spiritus sanctus? Aerem quippe, quem sedem
Spiritui sancto vestra fabula tribuit, totam mundi fabricam implere
perhibetis. Unde sol et luna circuitus suos peragentes, semper cum
illo sunt. A sole autem luna recedit, et ad solem rursus accedit:
ita vobis auctoribus, vel potius deceptoribus, per dimidiam partem
circuli recedit a virtute sapientia, et ad eam per aliam dimidiam
rursus accedit: et cum plena est, tum longe est a virtute sapientia;
tunc enim tam longo intervallo a se disjuncta sunt haec duo lumina, ut
cum sol vergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente: ex quo
fit, ut quoniam infirmantur omnia quae virtute deseruntur, eo
sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. Si autem, quod
veritas habet, et sapientia Dei semper tantumdem valet, et virtus
Dei semper tantumdem sapit; cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum
sedibus intervallisque separetis, cum et ipsas sedes ejusdem
substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a
phantasmate corporum, et virtute ac sapientia ita carentes, ut nec
sapere possitis aliquid fortiter, nec valere sapienter? Itane vero,
detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque
distentus; hic virtute habitans, hic sapientia; nec hic perfectus et
plenus, nec in sole sapiens, nec in luna praepotens, utrobique
pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum,
et masculis puellas? Haec legitis, haec creditis, haec docetis: ex
hac fide doctrinaque vivitis; et miramini quia sic abominamini!
|
|