|
Verum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis,
ut in eis non quod sunt, sed quod vobis dementissime fingitis
adoretis, quid de caeteris vestris fabulis dicam? Quis enim
splenditenens suspendit mundum, et quis Atlas cum illo supportat?
Haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt, et
colitis ea. Hinc vos Paganis dicimus deteriores, eo tantum similes,
quod multos deos colitis: eo vero in pejorem partem dissimiles, quod
illi pro diis ea colunt quae sunt, sed dii non sunt; vos autem colitis
ea quae nec dii, nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt.
Habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas
fabulas norunt; et vel a poetis delectandi causa fictas esse asserunt,
vel eas ad naturam rerum vel mores hominum interpretari conantur: sicut
Vulcanum claudum, quia ignis terreni motus ejusmodi est; et Fortunam
caecam, quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur; et tria
Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter
tria tempora, praeteritum quod in fuso jam netum atque involutum est,
praesens quod inter digitos nentis trajicitur, futurum in lana, quae
colo implicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum, tanquam
per praesens ad praeteritum trajiciendum est; et Venerem Vulcani
uxorem, quia ex calore voluptas naturaliter nascitur , et Martis
adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum
volitantem ac sagittantem, quod irrationabilis et instabilis amor corda
vulneret miserorum: et alia permulta in hunc modum. Quocirca hoc in
eis irridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta,
quamvis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. Ipsis quippe
interpretationibus convincuntur, non se illum Deum colere, cujus
solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam:
nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cujus fabulam
quod de Jovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum
interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam
Plato dedit; sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus. Unde
quidam eorum tragicus ait:
|
Deum esse amorem, turpis et vitio favens
Finxit libido.
|
|
|
Seneca in Hippolyto, act. 1, scen. 2, vers. 194, 195
|
Nam et corporalium vitiorum simulacra Romani consecraverunt, sicut
Palloris et Febris. Ut ergo omittam quod simulacrorum adoratores
circa ipsas corporum figuras habent affectum, ut eas ipsas formas in
locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi
vident, tanquam deos timeant; illae ipsae interpretationes, quibus
haec muta, et surda, et caeca, et exanima defenduntur, dignius
accusantur: verumtamen et ista quoque modo sunt, quamvis, ut jam
dixi, ad salutem vel aliquam utilitatem nihil sint, et quae ex his
interpretantur, in rebus inveniuntur. Vos autem primum hominem cum
quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captivis
corporibus gentis tenebrarum, aut potius de membris dei vestri victis
atque subjectis, mundum fabricantem; et splenditenentem, reliquias
eorumdem membrorum dei vestri habentem in manu, et caetera omnia
capta, oppressa, inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter
humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abjiciat, atque
ita fabula vestra velut in tapete theatrico ad illius ultimi globi
catastolium pervenire non possit: et alia innumerabilia pariter inepta
et insana, nec pingendo aut sculpendo, nec interpretando
demonstratis: et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis; et
insuper Christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tanquam
temere credulis insultatis. Ut enim multa non quaeram, quibus haec
ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de
mundi fabrica, etsi mihi difficile non esset, certe nimis longum est;
hoc dico: si ista vera sunt, Dei substantia commutabilis est,
corruptibilis, coinquinabilis. Hoc autem credere, plenum est
sacrilegae insaniae. Illa igitur omnia vana sunt, falsa sunt, nulla
sunt. Proinde vos Paganis istis, qui vulgo noti sunt, et antiquitus
fuerunt, et in reliquiis suis jam nunc erubescunt, prorsus deteriores
estis, quod illi colunt ea quae dii non sunt, vos autem omnino quae
non sunt.
|
|