|
FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu
sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus:
sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogiam
ejus scribunt, Lucae et Matthaei (Matth. I, 1-17, et Luc.
III, 23-38), haesi incertus quemnam potissimum sequerer.
Fieri enim posse putabam, ut quia praescius non sum, quem mentiri
existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan
mentiretur. Infinita ergo eorum praetermissa lite, et interminabili
mihi, ad Joannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad
duos, et ab Evangelistis ad ejusdem nominis professores. Quorum mihi
principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec
Mariam inducunt, nec Joseph; sed Joannes quidem in principio fuisse
Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum
(Joan. I, 1), Christum significans: Marcus vero,
Evangelium, inquit, Jesu Christi filii Dei (Marc. I, 1):
tanquam Matthaeum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte
alterum hic, et alterum ille annuntiat Jesum. Haec ergo ratio est,
qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, si tantus es ut hanc
mihi adimas offensionem, effice ut inter se ipsi conveniant; et
utcumque succumbam: quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum
credere Deum, et Deum Christianorum.
|
|