|
AUGUSTINUS respondit: O si pio studio legisses Evangelium,
et ea quae te in Evangelistis tanquam repugnantia movissent,
diligenter quaerere, quam temere damnare maluisses; ut saltem propter
ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam,
cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse
ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot
hominum doctissimorum ingenia subjugarent. Quid enim magnum est videre
quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores
commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Joseph constituant,
Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter
quoddam cum ejus matre sanctum et virginale conjugium, etiam ipse
parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab
ipso, vel usque ad ipsum, generationes contexerentur? Quid ergo
magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Joseph secundum
Matthaeum, alium secundum Lucam; et alium avum secundum istum,
alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per
tam multas generationes alios parentes ejus ab isto, alios ab illo
enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et
docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non
viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in
graeca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut
quis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantae
auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod
petentibus daretur, oblatrantibus negaretur; a quaerentibus
inveniretur, reprehendentibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur
(Matth. VII, 7), oppugnantibus clauderetur; petierunt,
quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.
|
|