|
Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere
Joseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa
est, cur quisquam istorum evangelistarum, in diversis generationibus
enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, jam
non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi
esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cujus erant ambo
filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus
est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim
ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem
carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse
dissolvi : nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est ,
patrem cujusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a
quo fuerit adoptatus .
Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus
fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero
suo natos: sicut Sara ex Agar (Gen. XVI, 2), et Lia ex
ancilla sua (Id. XXX, 9 13), et filia Pharaonis Moysen
adoptavit (Exod. II, 9, 10). Ipse autem Jacob, nepotes
suos, filios Joseph adoptavit (Gen. XLVIII, 5). Ipsum
vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento,
apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Judaeorum
meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et
Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus
secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula
(Rom. IX, 4, 5). Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis
ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei , redemptionem
corporis nostri (Id. VIII, 23). Item alio loco: Cum autem
venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere,
factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem
filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Haec igitur adoptio
quanti sacramenti sit, his atque hujusmodi testimoniis satis apparet.
Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de
quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo (Philipp. II, 6). Nos autem non de substantia
sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et
ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit.
Iste itaque modus quo nos Deus, cum jam essemus ab ipso non nati,
sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii ejus
essemus, adoptio vocatur. Unde Joannes dicit: Dedit eis potestatem
filios Dei fieri (Joan. I, 12). Cum igitur jus adoptionis
filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit;
quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis
arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tanquam utraeque
verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod
facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo
duos patres habere potuerit; unum cujus carne homo sit genitus,
alterum cujus voluntate, cum jam homo esset, filius sit adoptatus?
Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus, Pater
noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), ei de cujus
substantia nati non sumus, sed cujus gratia et misericordissima
voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam
veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et
Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi
sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod ejus adoptione
renati sumus.
Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum,
aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus
a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere
Joseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si
studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab
illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum
narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu
longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti,
id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium,
alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non
adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.
|
|