|
Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate
permovit, quia in duobus patribus intelligendis hic nodus erat,
intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos
evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre: magis offensurus ad
quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant
sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores.
Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt: et si alius aliud,
et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes
dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si
mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde
unde aedificetur, inquirat. Jam ergo, quoniam singulorum patrum
generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere
alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non
est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se jam
Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque
succumbite.
|
|