|
An illud quod adjunxit, vos movet adhuc? Quamvis nec sic quidem,
inquit, dignum erit, ex utero natum credere Deum, et Deum
Christianorum. Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero
exstitisse credamus. Nonne modo commemoravi Apostoli testimonium,
ubi ait de Judaeis: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula? Christus
ergo Dominus et Salvator noster Filius Dei verus secundum
divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod
est super omnia Deus benedictus in saecula ex femina natus est; sed ex
illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis,
et eam sanaret in nobis: non ex forma Dei, in qua cum esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, natus ex femina est; sed ex
forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit (Philipp.
II, 6). Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi
accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Illa enim
natura, qua in forma Dei aequalis est Patri, incommutabiliter
permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine
nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere
horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum
porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis
Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed
nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in
omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris,
in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per
omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea
liberari posse praedicatis!
|
|