|
FAUSTUS dixit: Unus Deus est, an duo? Plane unus. Quomodo
ergo vos duos asseritis? Nunquam in nostris quidem assertionibus
duorum deorum auditum est nomen. Sed tu unde hoc suspicaris, cupio
scire. Quia bonorum et malorum duo principia traditis. Est quidem
quod duo principia confitemur, sed unum ex his Deum vocamus, alterum
Hylen: aut, ut communiter et usitate dixerim, daemonem. Quod si tu
hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de
infirmitate atque sanitate, duas easdem putare sanitates; et cum quis
bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam
audiens atque egestatem, duas easdem putabis copias. Quod si et de
albo et nigro disputante me, et frigido et calido, et dulci et amaro,
dicas quia duo alba, et duo calida, et duo dulcia ostenderim, nonne
videberis mentis impos , et cerebri minime sani? Sic et cum duo
principia doceo, Deum et Hylen, non idcirco videri jam debeo tibi
duos ostendere deos. An quia vim omnem maleficam Hylae assignamus,
et beneficam Deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an
utrumque eorum vocemus Deum? Quod si ita est, poteris et venenum
audiens et antidotum, nihil interesse putare, an utrumque vocetur
antidotum, quia utrumque eorum vim suam habeat, utrumque agat aliquid
et operetur: necnon et medicum audiens ac venenarium, utrosque vocabis
medicos: et justum audiens atque injustum, poteris utrosque vocare
justos, quia uterque eorum aliquid agat. Quod si hoc facere absurdum
est, quanto absurdius Deum et Hylen idcirco duos putare deos, quia
eorum quisque aliquid operetur? Quapropter inepta haec et viribus
satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non
possis, de solis nominibus confles invidiam. Nam nec diffiteor,
etiam interdum nos adversam naturam nuncupare deum, sed non hoc
secundum nostram fidem, verum juxta praesumptum jam in eam nomen a
cultoribus suis, qui eam imprudenter existimant deum: quemadmodum et
Apostolus, Deus, inquit, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium
(II Cor. IV, 4). Deum quidem nominans, quia sic jam
vocaretur a suis: sed adjiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc
intelligatur non esse verus Deus.
|
|