|
Dicant ergo Manichaei utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum
Hyle fabricaverat in gente tenebrarum, antequam illis Deus lucem suam
miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat
Apostolus: utrum ibi diceret caput pedibus, aut oculus manui, Opus
te non habeo. Nunquam hoc dixerunt, nec dicere potuerunt: tales enim
eis actus et opera tribuunt; repebant, ambulabant, natabant,
volabant, quaeque pro suo genere; videbant quoque, et audiebant,
caeterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis
nutriebant et fovebant corpora sua. Hinc etiam prolis fecunditas
suppetebat: nam et conjugia tribuunt eis. Haec certe omnia quae
tanquam Hyles opera vituperat Manichaeus, fieri non possunt sine
membrorum concordia, quam laudat et Deo assignat Apostolus.
Dubitatis adhuc quisnam sectandus, et quisnam anathemandus sit?
Quid, quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis
concionantibus omnia serpentia, quadrupedia, volatilia, natatilia,
audirent, intelligerent, consentirent? Miranda haec et omnino divina
eloquentia; et neminem grammaticum aut rhetorem audierant, nec inter
lacrymas ferularum atque virgarum ista didicerant. Nempe iste Faustus
ut has vanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis
etiam serus accessit; et quamvis esset acer ingenio, tamen legendo
stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci assentirentur. O miserum,
qui in ista luce, ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum
contra lucem concionantem, omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam
serpens a dracone usque ad cochleam libenter audiret, alacriter
obediret: hic autem contra tenebras disputantem, plures eloquentem,
quam doctum, multi autem seductorem perversissimum nominabant: inter
paucos vero Manichaeos tanquam magno magistro plaudentes, nullum ei
pecus annuebat, nec ex illa doctrina saltem caballus ejus aliquid
sciebat, tanquam omnibus animalibus ad hoc pars divina concreta sit,
ut stolida fierent. Quid est hoc, rogo? Evigilate aliquando,
miseri, et comparate in fabula vestra omnium animantium prius tempus et
praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant
corpora, nunc infirma sunt, tunc acris acies oculorum ad videndum cum
delectatione invadendi regionem dei, nunc ita obtusa, ut a solis
radiis avertatur; tunc auctae mentes animalium ad intelligendum
concionantis sermonem, nunc hebetes et ab hujusmodi capacitate penitus
alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto
studio ac labore vix parva et exigua. O quam magna bona commixtione
boni perdidit gens tenebrarum!
|
|