|
Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa
sibimet contraria eleganter opponere visus est, sanitatem et
infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et
frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid
dicere: aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album
dicant ad Deum pertinere, nigrum autem ad Hylen; cum omnia genera
volatilium Hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum
Deus aspersit, ubi latebant corvi, quando cycni candore perfusi
sunt? Item de calido et frigido disputare non opus est: utrumque enim
temperanter adhibitum, salubre, intemperanter autem, perniciosum
est. Caetera videamus. Bonum et malum, quod in primis forte ponere
debuit in iisdem contrariis ita videtur posuisse, ut tanquam generalia
vellet intelligi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia,
album, calidum, dulce; ad malum autem, infirmitas, egestas,
nigrum, frigidum, amarum: quam imperite et inconsiderate, videat qui
potuerit. Ego autem ne homini calumniari puter, nihil objicio de albo
et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro, sanitate atque
infirmitate . Si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et
amarum duo mala, quomodo plurima uva, omnisque oliva nigrescendo
dulcescit, id est, mali amplius habendo fit melior? Item si duo bona
sunt calor et sanitas, duo vero mala frigus et infirmitas, cur
calescendo corpora aegrescunt? An forte sana febriunt? Non ergo haec
objicio, quae forte non cautus, aut pro quibuslibet contrariis
potius, quam pro bonis et malis commemoravit: praesertim quia ignem
gentis tenebrarum nunquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem ejus
utique malum.
|
|