|
Verum ut ista omittamus, illa videamus, quae ita commemoravit bona in
his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam,
dulcedinem. Itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et
nasci, et crescere, et gignere, et ita perdurare potuerunt illa
animalia, ut quibusdam eorum gravidis, sicut desipiunt, captis, et
in coelo colligatis, nec saltem pleni temporis, sed abortivi fetus de
tam excelso in terram cadentes, et vivere potuerint et crescere, et
ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare? aut
copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et ventis, sed
etiam in igne et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari,
ut ex earum fructibus sui cujusque generis animalia gignerentur, et
earum arborum feracitate nutrita atque pasta conservarentur, quorum
saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur: maxime ubi
nullus labor agriculturae, nec intemperies esset aestatis et hiemis;
neque enim sol ibi circumibat, ut alternantibus temporibus anni
transcurrerent? Proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus
elementum et alimentum sui generis, sicut gignendis adfuerat, ita
fetandis perpetuo suppetebat, et fructus nunquam deesse faciebat:
sicut videmus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si
jugiter irrigentur. Magna ergo illic copia, et ejus habendae magna
securitas: neque enim vel grando timebatur, ubi non erant luminis
exactores, quos tonitrua commovere fabulamini.
|
|